DIODORUS

DIODORUS
I.
DIODORUS
Alexandrin, fil. Pollionis philosophi eius, qui composuit Dictionarium Attic. floruit Adriani temp. Suid Diodoros paraeterea duos e Lydia Tiberii temp. Strab. commemorat, ambos oratores.
II.
DIODORUS
Antiochen. Tarsensis Praesul. Hieronym. Post mortem accusatus est, quod Nestorii praeceptor fuerit. Cyrillo proin in Ep. ad Ioh. Antiochen. et Acas. Meliten. hostis gloriae Christi dictus Contra Athanas. Basil. et Chrysostom. eius discipuli, tamquam sanctissimum Ep. et fortissimum Fidei defensorem, summis evehunt laudibus. Talis certe, dum viveret, habitus, at scripta eius post obitum iis referta erroribus deprehenda sunt, qui damnationem merebanrur. Theodoret. hist. l. 4. c. 23. 24. 25. l. 5. c. ult. et in Philos. c. 2. et 8. Socr. l. 6. c. 3. Sozomen. l. 8. c. 2. Baron. An. 370. 392. 428. 435. Vide et Phot. Bibl. cod. 18. 85. 102. 223.
III.
DIODORUS
Comicus poeta, cuius fabulas enumerat. Athen.
IV.
DIODORUS
Echeanactis fil. cum fratribus Anaxagora et Codro Hegesiam Ephesi tyrannum obtruncavit. Qui tres fratres a Philoxeno, Alexandri Mag. praefecto, ob istud facinus in carcerem tracti sunt, vinctiqueve in arce Sardiana catenis retenti. Ubi diu multum que cruciati se ipsos expedivêrunt carcere; acceptâ ab amico limâ, cuius adiutorio vincula disrupêrunt, et servili habitu fallentes per noctem, ac quasi servi a carcere egressi, fune et vestimentis in longitudinem dissectis ea connexuêrunt, seque de moenibus dimisêrunt. Diodorus subito ex alto delapsus claudusque factus, in eo loco deprensus a Lydis et ad Alexandr. missus est, ut supplicium lueret. Alexandro vero Babylone mortuo, Ephesum ad Perdiccam missus est, ut legum iudicium subiret. Anaxagoras vero et Codrus Athenas digressi, post mortem Alexandri Ephesum reversi, etiam fratrem suum Diodorum liberarunt. Polyaen. l. 6.
V.
DIODORUS
Ep. sapientissimus, velut quidam fluvius perspicuus atque torrens, oves quidem proprias irrigabat, luporum vero blasphemias penitus abluebat; ac generis sui nobilitatem spernens, libenter sustinebar quamlibet por Fide calamitatem Sozom. l. 8. c. 3. Trip. Hist.
An idem cum Tarsensi Praesule, de quo prius?.
VI.
DIODORUS
Ephes. Anaximandri vitam scripsit. Diog. Laert. in huius vita.
Item Sardibus oriundus, orator, tempore belli Mithridatici. Pater Diodori, Oratoris, Poetae et Historici. Strab. l. 13.
VII.
DIODORUS
Periegetes, terras descripsit, ut ex cognomine colligi potest. Idem de monumentis tractavit. Plutarch. in Themistocle. Meminit et idem huius scriptoris in Theseo, ac Cimone.
VIII.
DIODORUS
Philosoph. Socratic. Hieronym. Quinque filias dialecticas insignis pudicitiae habuisse narratur. De quibus et Philo Carneadis magister plenissimam scribit historiam.
IX.
DIODORUS
Siculss. Res interim (inquit Voss.) apertior est de aetate Diod. Sic. Antiquiorem paulo esse aliquis dicat, quia, tempore Iul. Caesaris vixisle Euseb. in Chron. tradat: atque adeo ipse Diod. non uno hoc loco de sese testetur. Sed non male propterea Suid. qui sub Augusto vixisse dicit. Natale ei solum Argyrium, sive Angyrium; Siciliae opp. ut quidem vulgo legitur apud ipsum Diod. vel potius Agyrium, quod verum esse oppidi nomen probat Cluver. qui illud hodie San Filippo d'Agyrone dici ait. Scripsit βιβλιοθήκην ἱςτορικην`, in qua agit de Aegyptiis, Assyriis, medicis, Persicis, Graecis, Romanis, Pumcis, atque aliis. Constabat vero opus hoc libb. 40. quorum argumentum ipse in Praefatione recenset. Multa eius sphalmata sunt in Olympiadum Annis et Romanis
magistratibus, ut planê verisimile sit corrupits ac mutilis fastis usum esse. Cetera si spectes, magna eius φιλοπονία fuit, ut qui 30 Annorum operam in hanc se historiam impendisse scribat in praefatione sua. Ubi et quanto veritatis studio laborarit, ostendit peregrinatione suâ in Asia atque Europa; nempe periculis vel aerumnis nullis territus fuit, quo minus loca ipsa lustraret, de quibus scripturus esset. Romae inprimis commoratus, ut inde vatiarum rerum notitiam eo certius hauriret. At egregium hoc Diod. opus non τοῖς ἔξωθεν modo, sed etiam Iustino Martyri ac Eusebiolaudatum, non caruit saeculo nostro reprehensoribus suis, seu rem seu dictionem spectes, Rem ipsam culpat Lud. Vives; qui in quinto de tradendis disciplinis; refert nihil Diodoro esse nugacius: Contra profecto quam Plin. iudicarat, qui in Praefatione scripserat, cum Graecorum alii magnificis titulis superbiant, Diod. qui ἀπλῶς βιβλιοθήκην vocat, primum Graecorum desiisse nugari. Quemadmodum verio ipsam rem Vives, ita dictionem Diod. arrodit Bodin. in Meth. Hist. Quanto melius de eo censuit Phot. Patriarcha μυριοβίβλου suae. c. 70 ubi ipsum ait φράσει σαφεῖ τε καὶ ἀκόμψῳ, καὶ ἱςτορίᾳ μάλιςτα πρεπούσῃ. Addit, non affectare nimis dictionem Atticam, sed neque devolvi ad vulgarem ac tritam dicendi formam, verum mediocri genere gaudere. Quae sane maioris, quam Bodini iudicium fieri debere, nobiscum fatebitur. qui vel de stylo iudicare per se possit; vel, quam exquisito in talibus iudicio Phot. fuerit, intelligat. Gesner. Biblioth. Voss. de Hist Gr. l. 2. c. 2. Nic. Lloydius.
X.
DIODORUS
Stoicus, Cicer. Praeceptor in Dialecticis, ut in Bruto scribit ipse, Eram, inquit, cum Stoico Diodoro: qui cum habitavisset apud me, mecum vixisset, nuper est domi meae mortuus: a quo cum in aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebatur.
XI.
DIODORUS
Theban. multiforatilis tibise auctor, Polluci: quod inventum alii Pronomo, nonnulli Antigenidae, Thebanis itidem, tribuunt. Vide Salmas. ad Solin. p. 120.
XII.
DIODORUS
Tryphon, piratici dominatus primus auctor Cilicibus, ab Antiocho Demetrii in castello quodam conolusus et ad mortem adactus est, Strab. Mansit tamen haec πειρατεία Cilicum et in tantum progressu temporis crevit, ut Romani missis exercitibus et Imperatoribus suis eam evertere dignum habuerint. Salmas. ubi. supra p. 770. et 771.
XIII.
DIODORUS
cognomento Chronus, fil. Amenii, Dialecticus ex Iasso Asiae civitate fuit, Platonis temp. Euclidemque audivit. Dictus Chronus, ab Apollonio Chrono. eius praeceptore, cuius ut famam obscuravit, ita et cognomen usurpavit. Dialecticus autem, quia, teste Laert. primus involutum disserendi genus invenerit. Apud Ptol. Soterem commorans, cum, inter epulas, a Stilpone sermones quosdam dialecticos propositos ex templo nequivisset exsolvere, ob id a Rege per iurgium Chronus, i. e. cunctator, ut alii, duabus prioribus literis omissis, ὄνος appellatus, conviviumdeseruit, accedito per otium super ea propositione libro, ex animi maerore exinctus es. Plin. l. 7. c. 53. Diog Laert. invita eius.
XIV.
DIODORUS
e Ducibus Demetrii, per quem recepit Sicyonem. Postea, Epheso praesidere iussus, agitavit de urbe Lysimacho prodenda, consilia; Sed praeventus a Nicanora et ipso Demetrio poenas dedit perfidiae. Polyaen. l. 4. in Demetrio, com. 4.
XV.
DIODORUS
qui et Tryphon, 14. Syriae Rex. Liv. l. 44. c. 44.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Diodorus — Siculus (altgr.: Διόδωρος Σικελιώτης) war ein antiker griechischer Geschichtsschreiber, der im 1. Jahrhundert v. Chr. lebte. Über sein Leben ist fast nichts bekannt. Er stammte aus Agyrion auf Sizilien und hat sich längere Zeit in Rom sowie in… …   Deutsch Wikipedia

  • Diodorus — Diodōrus, aus Sizilien, daher Sicŭlus genannt, griech. Geschichtschreiber unter Cäsar und Augustus, verfaßte die »Histor. Bibliothek«, in 40 Büchern, die Geschichte fast aller damals bekannten Völker bis 60 v. Chr. enthaltend; Bruchstücke hg. von …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Diodorus [2] — Diodōrus, griech. Kirchenlehrer, Presbyter in Antiochien, seit 378 Bischof von Tarsus, gest. um 394; Verteidiger der Orthodoxie seiner Zeit, Begründer der sog. antiochenischen Theologenschule. – Vgl. Harnack (1901) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Diodorus — Diodorus …   Wikipédia en Français

  • Diodorus, SS. (15) — 15SS. Diodorus, Marcianus et Soc. MM. (1. Dec. al. 17. Jan. 19. März). Die hhl. Diodorus (ein Priester), Marcianus (ein Diakon) und viele andere Gefährten erlangten zu Rom unter Papst Stephan I. (253 bis 258) die Martyrkrone, und kommen im Mart.… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Diodorus, S. (1) — 1S. Diodorus, (23. Febr.), ein Martyrer in Afrika. Der Name stammt vom Griechischen Διόδωρος = Geschenk Gottes (eigentlich des Zeus). S. S. Cresconius2 …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Diodorus, S. (10) — 10S. Diodorus, (6. Juli), ein Martyrer in Campanien, der an diesem Tage im Mart. Rom. als Gefährte der hl. Martyrin Lucia vorkommt, der aber nach dem Bollandisten Papebroch mit dem hl. Theodorus (25. Juni) identisch ist. S. S. Lucia (25. Juni) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Diodorus, S. (11) — 11S. Diodorus, (16. Juli), ein Martyrer in der Campagna, welchen der Hagiolog Tamayus erwähnt, der aber mit dem Vorigen identisch zu seyn scheint …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Diodorus, S. (13) — 13S. Diodorus, (9. Oct.), ein Martyrer zu Laodicea in Phrygien, der aber mit dem Vorigen identisch zu seyn scheint …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Diodorus, S. (14) — 14S. Diodorus, (27. Oct.), ein Martyrer in Phrygien. S. S. Tarsus …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”